[ Pobierz całość w formacie PDF ]

 Quicquid calore iracundiae uel fiat, uel dicatur, non prius ratum esse,
quam si perseuerantia apparuerit iudicim animi fuisse. An uero tibii
uidetur noluisse inquinare famam tuam, qui conuicio hodie in te iacto
canere palinodiam sponte non uoluit, nisi im ius uocatus? An statim
retractauit dicta sua, qui anno expleto retractauit? Fieri enim potesit, ut
non prius eius rei iudicium quam anno exacto exerceatur. Atque illud
mihi admirari subit tam ineptam interpretationem uulgo a iudicibus in
causis iudicandis recipi, cum tamen et cum aequitate pugnet, ut iam
ostensum est, et sermonis natura minime ferat, ut particula  statim ad
illum sensum, quem dicunt, retorqueatur. Est qui ita imperet seruo suo:
Confecto negotio, quod tibi imperaui, statim; redibis ad me. Quis se-
ruorum tam est ineptus, ut illud  statim ; interpretetur: cum a domino
noua mandata de redeundo accepero? Nullus, opinor, nisi qui uel sk
mentis inops, uel mandatum domini  36 plano et dilucido sermone da-
tum, calumnia et malicia ludificari uelit. Facessant igitur a foro eiu-
smodi calumniae et ineptiae. Legibus etiam breues addantur rationes
aliquae, aequitatem explicantes. Nam et homines cordati libentius illis
parebunt, cum ad aequitatem uidebunt compositas, et mali non facile
eas eludent maliciosa interpretatione. Sit enim lex, quam dixi, ad hunc
modum scripta:  Maledici conuiciatores sexaginta marcis mulctantor,
nisi Torte dictum contraria sententia sine mora damnarunt, dignus enim
est uenia, quem statim poenitet facti, neque cogitatum, neque de indu-
stria factum scelus uideri debet, cuius palinodiam paulo post canere
author non dubitat. Si igitur ad hunc modum legi ratio et causa fuerit
adiuncta, certe ea non sinet uel illud  statim , uel hoc  sine mora falsa
interpretatione corrumpi. Sed sunt, qui existimationi suae parum con-
sultum putent, nisii conuicium in se iactum ad iudicem fuerit uel recan-
tatum, uel a conuiciatore prorsus negatum. Quod mos quidem minime
improbamus. Atque hoc sensu legem illam sic scribendam putaremus,
ut qui ad iudicem uocatus non continuo uel neget, uel recantet dictum,
cuius accusetur, lege conuiciatoris teneatur. Quod autem exempli causa
diximus de una lege, idem de reliquis intelligi uolumus. Cessarent hac
ratione et nocentium reorum et causidicorum, lites serentium impuden-
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
64
tes calumniae; haberent etiam iudices et boni uiri, quo sensum legis
uerum defendere possent ac tueri.
4. Non minus et illud necessarium, ut de rebus similibus similes le-
ges ponantur, quod in similitudine eiusmodi prudentia, bonum consi-
lium, aequitas maxime resplendeat, in dissimilitudine temeritas, consilii
inopia, iniquitas et iniuria cognoscatur. Est lex apud nos de praetore,
seu (ut nos loquimur) sculteto inutili ordine suo mouendo deque eius
possessionibus redimendis. Optima lex profecto et digna, quae in repu-
blica usurpetur. Est enim boni praetoris ius inter ciues suos dicere,
cunctam ciuitatem poenae metu ac praemiorum spe in officio continere;
deinde possessionum, quas prae ceteris habent ampliores, nomine mo-
ribus nostris in expeditionem, cum res poscit, ire. Haec qui praetor pra-
estare non possit, ferendus certe non est in suo ordine, plus enim reipu-
blicae consulendum est, quam priuati hominis commoditatitbus. Quod
si interest reipublicae id curare, cur etiam non eadem lex ad reliquos
magistratus transferenda est? Omnino ex aliis magistratibus, si indigni
sunt, qui eos gerunt, plura ad rempublicam incommoda perueniunt, qu-
am ex inutili praetore. Ergo si iste ad eum modum, quem dixi, plectitur,
cur non etiam inutiles episcopi, inutiles palatini, inutiles castellani, inu-
tiles praefecti, seu capitanei, inutiles iudices, inutiles scribae ordine
moueantur, cum quidem uniuscuiusque istorum indignitas plus nocet
reipublicae, quam plurium scultetorum? Sed forte, qui legiis de sculte-
ris authores erant, domini scultetorum erant, itaque tulerunt legem qu-
alem uolebant, nempe scultetis formidandam, sibi ipsis minime. Quid
autem tyrannum est agere, si hoc non est? Non enim ab eiusmodi legi-
slatoribus reipublicae habita est ratio. Nam qui rempublicam recte cura-
re uult, et omnes eius partes curare debet, et potiores partes magis cura-
re, ex quibus nimirum bene se habentibus plus reipublicae salus pende-
at, quam ex reliquis. Etenim si tu uel in nonnullas tantum animum in-
tendas, uel minores duntaxat relictis summis emendes, a re admodum
(ut est nostratibus in prouerbio) tenui rerum maximarum sumis exor-
dium, extremitates corporis et ueluti crines et ungues repurgare conten-
dis, caput uero ipsum, oculos et manus, quamuis se male habeant, incu-
rata relinquis. Videmus hanc legem non unicuique reddere ius suum,
sed aliis metum incutere, alios in aurem utranque securos reddere; aut
igitur tollenda est, aut ad modum iam dictum amplificanda. Non decet
uos, qui gubernatiis res humanas, unicum tantum hominum genus ob
indignitatem punire de illoque solo statuere, quid eos habere, quid non,
NASK IFP UG
Ze zbiorów  Wirtualnej Biblioteki Literatury Polskiej Instytutu Filologii Polskiej UG
65
quem ad finem et quousque liceat, in uos uero ipsos tanta indulgentia
esse, ut etiam si inertissimi et in uestro officio negligentissimi sitis,
nemo uos propterea in ordinem redigere possit. Quin si estis reipublicae
plus quam uestrorum commodorum amantes, a uobis ipsis hunc ordi-
nem incipiatis necesse est. Et haec de lege ipsa, nunc de eius interpreta-
tione. Vulgus dominorum inutilem scultetum interpretantur, cuius fun-
dos in suum commodum queant conuertere. Hoc uero non interpretari
est, sed legem bene scriptam cauillari. Profecto enim inutilis putandus [ Pobierz całość w formacie PDF ]

  • zanotowane.pl
  • doc.pisz.pl
  • pdf.pisz.pl
  • typografia.opx.pl